821
AMVVALDINA. 77
tione abit in vitrum, quo pacto & metalla
eodem perduci possunt, vitreaque fieri, si¬
cut figulina indicat. Continet multum hy¬
drargyri coagulati quidem sed non fixi.
Nec deest sulphur analogum. Hinc caussa
primum est cur regulum metallinum prae¬
beat, postea cur oleum & aquam, quan¬
quam aegre, emittat. Nam haec eadem ex
sulphure & Mercurio eliciuntur. Praeter¬
ea vna pars eius frigida humida est; altera
calida sicca; vna actionis impetuolae, alte¬
ra mitionis. Si excoquitur igni, vt mitis
natura plane discedat, relicta parte cras¬
siore saeuę, cum terra fixa, furiosum gigni
vitrum puto. Fumum vero album non
minus purgare existimo, quia tum terrae
subtilior pars exhalauit vna, tum maior
Mercurij fugitiui. Nam sulphur perit in¬
flammatione, & abit in spiritum aereum,
nisi mauis igneum. Ventriculo itaque
vis infertur a vitro illo, vel virtute eius de¬
posita in liquore, vt & a floribus ratione vir¬
tutis impetuose perrumpentis, & spiri¬
tum vsque quaque insinuantis, idque sine
treno. In vitro adiuuat etiam natura ter¬
rea. Aliis placet igni tantam asscribere
violentiam, sed falluntur. Nam vltimo
gni exagitatum vitrum longe redditur
mitius, cum deberet euadere ferocius, si¬
gnis caussa esset. Alij veneni quid tota
substan¬
Principia
stibij.
Cur albi flo¬
res purgent.
Stibium ab
igni non ac¬
quirit fero¬
ciam.
An stibium
venenatium.