821
78 DE PANACEA
substantia aduersum ventriculo, & natu¬
rae humanae, esse suspicantur. Cum pri¬
mum enim illa violenta in ventrem sunt de
missa, & incaluerunt; adeo commouetur
natura, vt quicquid habet vna cum illis ex
cutere festinet. Et hoc eo magis coniiciunt
quia nec odore nec sapore, nec alio sensu
quicquam violenti ante deglutita potest de¬
prehendi. Non pugno de hac; veruntamen
illis principiis, eorumque subtilitati impel¬
lenti cum impetu, & spiritus diffundent
passim cumulate, eundem tribuo effectum.
Alia naturam paulatim lacessunt, hoc con¬
fertim. Et si quod est aeque valens, id prae¬
stat idem. In principio autem non purgat
proportionaliter datum, quia frena non
sunt sublata. Nam certùm est sulphur esse
mercurij capistrum. Vbi hoc valet; iners
est ille. Vbi vel parum vel nihil est sulphu¬
ris; ille vim suam impendit. Itaque & cum
diaphoreticum inde fiat, eodem collige
modo. Temperatura enim quaedam est
facta; & hydrargyro aliquid permissum;
sed habenis non nimis laxatis. Aliqui pu¬
tant stibij essentiam esse regulum, & vi¬
trum illud purgans. Itaque volunt ex am¬
plo in angustum peruenisse qualitatem
Et inde tam saeue operari. Illis astipulari
ego nequeo, quanquam essentiae vox fit
lati admodum vsus. Essentia misti mista
adhuc
Cur primum
vitrum non
purget.
An vitrum
& regulus
sint stibij es¬
sontiae.