821
AMVVALDINA. 79
adhuc est & crasin suam obtinet. At vi¬
trum illud ex corrupto iam stibio factum
est. In vera essentia adhuc colligata sunt
illa principia, depurata tamen summe.
At diuaporationibus & vstionibus toties
repetitis, quis credat sulphur proportio¬
natum cum suo mercurio manere, cum
vtrumque sit fugax? Hoc addo, mihi flo¬
res illos suspectos esse ob terram arsenica¬
lem, aut spiritus tales commistos. Scio
nim Arsenicum esse sulphuris compar, &
exhalare venenum, adeo vt corpus eius
relinquatur tandem omnino innoxium.
Itaque, licet quidam negent arsenicum vi¬
venenata nocere, quia saltem erodat acre¬
dine, tamen dixi me pugnare de illo nol¬
le. In vitro terreo non quidem sit arseni¬
calis vis; sed quia concurrit mercurij sub¬
stantia cum terra vitrea; neutrum tamen
plane est fixum; sublatum etiam frenum
est maxima ex parte; ideo non minys va¬
lere iudico. Si vitrum istud domes vbe¬
rioribus ignibus; saltem mineralem vim,
digerentem resoluentemque retinet, vola¬
tili mercurio penitius extracto. Tale quid
euenit & aliis rebus combustis vt cornu
ceruino, herbis & aliis ex quibus sal dia¬
phoreticus conficitur. Colores illi tam
varij ex potentia mineralis metallaris¬
que principij educuntur. Nosti ipse quod
mercu¬
Flores albi
purgantes
suspecti.
Arsenicum.
Colores sti¬
bij.