337
ANDREAE LIBAVII LIB. I. 179
sibus plaerique loquuntur. Alii hos reiiciunt.
Alii dies pauciores, alii annos plures po¬
scunt. Colorum apparentia senario discerni¬
tur. Articuli operum definiuntur octode¬
nario, tricenario & ita deinceps. Pro mate¬
ria operis postulatur auri vncia pura, & fer¬
menti grana quindecim, sicut ait axioma¬
tica operis doctrina turbae praemissa. Septe¬
narius etiam solet obseruari in praeparatio¬
ne aquae crudae. Sed satis nugarum est. Tu
Geometra, Arithmeticus, & Astrologus
Chymicusque inuenies plura, eaque pro tua
solertia commodè explicabis. Vale.
EPIST. XX. DE QVO PHI¬
sophico eiusque partibus & essentiis chymicis.
AD VIRVM ORNATISS. D. M. GEOR¬
gium Limnaeum Mathematicum & Astro¬
nomum lenensem.
NVLLAM esse negotiationem neque ho¬
nestiorem neque Deo acceptiorem, quam si
veritatis amatores per terras mariaque ad vi¬
rorum sapientum emporia appulsi, loco merci¬
moniorum inde reportent sapientiam, multa¬
rumque rerum cognitu & iucundarum & ne¬
cessariarum compiam, autor est in epistola ad
Dionysium Plato. Si itaque te, Georgi, cum
aliis eruditis adiuero crebrius, qui mihi para¬
tus sit fructus, vides. Quò praeclarior is est, quoque
honestior eius acquirendi conatus, me
magis anniti & viribus contendere oportere
satis intelligis. Neque tu mihi hanc mercatu¬
ram
M 2