337
Fabula sca¬
rabaei &
aquilae.
180 EPIST. CHYMICARVM
ram inuidebis, nec te compellari aegrè fe¬
res. Bonum enim nulla tangit inuidentia.
Sed & libenter mecum communicabis, si¬
quid arcanae habes scientiae. Quanquam
enim Plato iubeat Dionysio cauere, ne
quid sapientiae contractae & occultioris ad
aures hominum disciplinae & eruditionis
expertium perueniat, propterea quod ni¬
hil sit tam ridiculum populo; Hippocra¬
tes etiam sacra manifestari sacris praecipiat;
Et Londinas religiosam admodum à Deo
veniam petat propter dictam quaternarii
in ternario quietem: tamen cum me filium
doctrinae profitear, & in ingenuorum qui¬
bus secreta illa, vt ait Plato, sunt maxime
mirabilia diuinaque, tribu esse studeam;
nec diffidat Londinas, quin nominata my¬
steria nihilominus ab intellectu multitu¬
dinis sint futura remota: nihil haesitabis,
sed quicquid habes mercium sapientum,
id expones totum. Nosti figmentum Aeso¬
picum de inimicitia aquilae & scarabaei, &
quo pacto hic illius iniurias sit vltus cor¬
rumpendo oua & in praeceps etiam ex Io¬
uis sinu effundendo, quò fractis depraua¬
tisque prosapia aquilina gentis amplian¬
dae spe priuaretur. Accommodauit fabu¬
lam ad chrysurgian chymicam Londinas,
iussitque agnoscere quae sit albuminis
uorum aqua; quod ex vitellis oleum; quae
calx ouorum, in quibus turpissimè haluci¬
nentur