821
82 DE PANACEA
aut scoriarum restinctarum. Cola & serua,
solue postea cupri debitam quantitatem, aqua
sorti. Et huius solutionis vnciam misce prae¬
dicti decocti librę vni: Adde de sublimato
medium scrupuli. Potes mitem vel acrem fa¬
cere pro praesente statu. Inhibet affluxum;
quae affluxerunt, digerit, & dolores tollit.
Sed vtere medice foris accommodando. Ali¬
qui vtuntur aqua aurifabrorum, in cocto
meli loto, addita aqua forti & sublimato,
ex cornu ceruino eliciunt oleum rubeum,
itidem efficax. Compertum & vitrioli oleum
est & salis, cum ol. Terebinthi. Aliis pro¬
fuit ligni vsus: Adhibitus est & puluis lo¬
uis, VVirsungi, pil: comitis & alia innu¬
mera, quorum vt empyricus & temerarius
vsus nocet, ita medic? & prouidus prodest,
quanquam nemo nostrum tantę sit confidentię
vt omnib. indiuiduis promittat salutem.
VVilandus theologus in iudicando pro¬
nunciandoque est audacior, sicut solent im¬
periti in negotiis alienis. Amvvaldo om¬
nes medicos alios absque discrimine oppo¬
nit, illi mirifice laudato hos vituperatos.
Sed eius testimonium nullius est momenti.
Mutuum muli. Non persistit in medicis;
artem arrodit, & artis materias, herbas, li¬
gna, haustus, &c. Temerarij hominis [GR]καὶ ἀλ¬
λότριοεπισκόπου καὶ πολυπράγμονος[/GR] temera¬
rium iudicium, futilis lingua.
Conra¬
Aquae au¬
rifabrorum.
Wilandi te¬
stimonium
inutile &
malum.