821
AMVVALDINA. 85
morbo filij magnopere praedicat efficaciam
pulueris. Quis morbus fuerit; aperit filius,
nempe vitium pulmonis in soluta vnitate;
tussis dolorifica, & ruptura. Ego sciens lo¬
quor, testorque in pectoris vitiis multum
prodesse panacean, & consentire principio¬
rum virtutem. Sed Galenicis non desunt
ęque valentia, vt est aqua & oleum sulphu¬
ris cum syrupo violaceo. Praeclarum me¬
dicamentum fieri ex radice Altheę, symphy¬
tique maioris, aqua tussilaginis, & sacharo
cando, & penidiorum testatur Forestus.
Chynam commendat Mercurialis. Rulandus
noster spiritum vitae, aquam benedictam & simi¬
lia comperta habet. Amatus sulphur viuum
& benzoin: Alexius ius intra malum assum,
sicut Forestus mel rosaceum ita concinna¬
tum, & alij alia praedicant. Rupturae spe¬
ciem expressam oportuit. Quamuis Her¬
niam sanari panacea, fidei ancipitis est.
Iohan Wilhelm Kerstingerodanus no¬
minatim philtri mentionem facit, genera¬
tim autem perstringit multa. Nil detraho fi¬
dei. Galenicis non desunt aquae benedictae,
puluis moibani, radix cynoglossi, & in ma¬
lo recente cum adhuc est in ventriculo, multa
sunt vomitoria longe rectius promtiusque
ad hibenda, panacea, vomitum non mouente.
Rhodomannum quod attinet, is quidem
initio se adiutum panacea testari potest, per¬
cura¬
F 3
De vitiis pul¬
monis seu
apostemate.
Panacea
praestans me¬
dicina in
pulmonum
vitiis pluri¬
mis.
Philtrum.
Rhodomann¬
ni testimo¬
nium vacil¬
lat.