337
184 EPIST. CHYMICARVM
rabaei si rumpi non potest ouum nisi ho¬
rum opera: hi autem nusquam tempore in¬
ueniuntur suo, idque fatali decreto sum¬
mi Dei, an non irrita spes omnis est; Quum
semen animalium quorundam est aut po¬
tius seminarium. Animal ipsum foetus legi¬
timus. Si auri semen lapis est congruens cum
ouo; quid aliud innuit apologus, nisi quod
aurum natura tantum fiat, non autem arte?
Artifice non comparente artis opus non
est. Post festum, vbi naturaaurum perfecit,
frustra prorepunt, sicut canthari temerè
tunc insidiantur aquilis. An additamentum
istud [GR]ὐδὲν πρὸς χρυσουργίαν[/GR]; Naturam anima¬
lem spectat decretum Iouis, non autem mi¬
neralem nec artem Omne simile cum idem
sit, desinit esse [GR]ὅμοιον[/GR]. Sed tu ingeniosa exco¬
gitabis diuerticula, & laboranti rationi ali¬
quod [GR]σοφὸν[/GR] accommodabis [GR]φάρμάκον[/GR]. Vale.
EPIST. XXI. DE PRIN¬
cipiis & elementis chymicis.
AD VIRVM ORNATISS. D. M. GEOR¬
gium Limnaeum Phil. Mathem. & Astro¬
nomum Ienensem.
NON immerito maximo in honore
pud veteres mathematicę fuerunt dis¬
ciplinae. Geometria enim & Arithmetica
rerum mensura videntur esse, in quam intui¬
tus omnipotens conditor singula fecit ad
amussim. Quam mirabilis est harmonicus
astrorum