337
ANDREAE LIBAVII LIB. I. 183
tùm philosophorum, quo pacto scis dissolui
plumbum in cerussam. Haec calx temperatur
oui oleo imbibiturque & vnitur. Oleum au¬
tem nihil est aliud qui Mercurius philosopho¬
rum factus ex auro & argento per destillatio¬
nem philosophicam. Hic quia amicus est calci;
vtrumque enim ex vna factum est natura: ideo
eidem promptè suscipit coagulatque vna. Sed
quis est ille Heliocantharus? artifex non glo¬
riosus, quales sunt illi vani nugatores qui
principes deludunt & nescio quos illis The¬
sauros policentur nefariè, sed taciturnus, qui
sustinuit illam metamorphosin Platonicam, &
olim visa sibi incredibilia, nunc post aetatem
maturam & experientiam scit valdè credi¬
bilia esse certa & perspicua, quique votum si¬
lentii Harpocrati fecit, maximè admiratus
arcanam Dei in natura potentiam. Hinc à vulgo
se seiungit & clam philosophatur, quae etiam
causa est, cur nulli appareant in propatulo arti¬
fices, nec taberna auri fabricandi aperiatu cer¬
to iudicio quod artem ignoret, quisquis multa va¬
temereque de ea in aulis magnatum debla¬
terat. Ecce coniectorem. Si scopum attigi, labore
docendi supersedebis vacabisque, sin minus,
sudandum erit alacriter. Verendum enim est ne in¬
uida & fugax illa aquila tam altè ouum ponat;
vt assequi non possimus. Nisi fallor, vt corui
hiantes ludimur. Nam in ipsa fabula addi¬
tur Iouem curasse, vt eo tempore oua
quilina edantur, quo nulli comparent sca¬
rabaei,
M 4
Heliocan¬
tharus.