821
AMVVALDINA. 89
ta copia vna, sorbenda. Amvvaldus certe
praescribit satis multa purgantia, atque
etiam ollas & cantharos replet. Adde his pa¬
naceam centies ex iusculo sorptam, si vno
intuitu videres omnia, an non forent
grandia? Decipiunt chymici aegros osten¬
sa paucitate. Praecipiunt drachmam spiri¬
tus vitrioli in paruulo vitro contentam.
At ei diluendae ad vsum tres librae liquo¬
ris vix sufficiunt. Illae non aestimantur. Cur?
Quia vel vinum vel cereuisia vel simile
quod allubescit, liquor ille est. Nostrates
his assueuerunt adeo vt etiam ieiune po¬
tent, sicut ieiuni edunt, idque citra fastidi¬
um. Nam & noctu a quorundam lectulis
non discedit cenophorum. Dicendum ta¬
men quod res est. Ille medicus videtur fu¬
isse fatuus. Deceptus enim stolido Carda¬
ni putidi indicio secus ac res est de mine¬
ralibus, & metallicis pronunciauit, cui re¬
cte se opposuit medicus alius. Eiusmodi
sycophantae inueniuntur plures. Quod
addit testis, se ad inopiam pene peruenisse,
neque tamen post Galenica quicquam le¬
nimenti sensisse; sua culpa passus est. Cur
enim adhibuit hominem imperitum? An
credibile est eum recte de morbo pronun¬
ciare posse qui in medicina tam est infans?
Ideone vituperanda sit ars aut medica ma¬
teria? An Galenici nihil habeant ad ne¬
phritin,
F 5
Amvval¬
dius non in¬
ops medici¬
narum
Vitupera¬
tor minera¬
lium teme¬
rarius.