201
VIVORVM
189
pitis: Nunquam ne vobis suboluit, an prae vi¬
ni copia subolere non poterat, quòd vnum¬
quodque subiectum accidenti sit obnoxium?
id si vobis admittatur, quid quaeso in subie¬
ctò amplius manet, quando adhuc accidens
superest: hęc ob id dico, quia quodliber acci¬
dens Essata Anatomia existit, quamuis licet
in sublecto circum volutemini: id quod ve¬
stris praeceptoribus acceptum feratis, cum nec
ipsi à vobismet melius quid reperire possi¬
tis, illorum tantum verbis addicti. Hoc igi¬
tur ita se habente, quod subiectum operiri
accidens oportet, quo se vestrae quadriparti¬
tiones conferent, quorsum vestra colera? quor¬
sum vestri humores? quorsum qualitates?
quorsum etiam sex res naturales, & totidem
innaturales? Haeccine Medicae professionis
ratiò esse debet? Quocirca mirari desino tan¬
tam vbique tam in aedibus, quàm in plateis lan¬
guentium phalangem, ac infinitam multitu¬
dinem.
Verum quo tandem essatam Anatomiam
aggrediamur, hoc summum ac praecipiuum
rei argumentum est, quod corpus physicum
nullo modo considerari oportet ad morbi
originem, nec in subiectò quicquam agi, ne¬
que in eo morbum inquiri. Sed perinde est
vt de pomo, quod vndenam crescat, promite
quaeso si quid habetis. Num ex terra dicitis?
erratis. primum est enim subiectum: an ex li¬
gno?