201
190
ANATOMIA
gno? neque hoc verisimile: nam rei subiectum
est. Non aliter profecto hac de re loquimini,
quàm si caput per fenestram protendente
liquo, dicat quis ex domo eum vel fenestra
nasci. An quia gallinae pullus ex testa caput
rostello errumpat, ex ouo procreari eum com¬
festim dicetis? tota certè, quod dicitur, via,
totoque coelo erratis. quanquam rudiores, &
qui parum rem intelligunt, astipulatores vo¬
bis non dubito. Verùm vos egregij Domini
Doctores, omnia & credere; & agere uobis
probe licere putatis. Neque Aristoteles qui¬
dem mecum sentit, neque hi mihi credunt,
aut vnquam credituri sunt, qui me toties de¬
ceperunt, quiue id adhuc conantur, quique
suae tantùm rei student. Sed ij duntaxat fidem
mihi habent, à quibus vtraque Anatomia
dignoscitur: plus quidem eruditionis in ve¬
stris esse bibliothecis existimassem, quàm vt
idiotas demum vestrae causae testes adduce¬
re cogeremini: si quis ex specu aliquo pro¬
deat, inde eum statim procreatum persua¬
deatis.
Atqui vt tandem rem expediam acsum¬
matim dicam, Omnes sanè morbi à peregri¬
no veniunt in subiectum. ex quo sequitur, quot
poma, quot nuces, quotque fructus alij, to¬
tidem etiam esse morbos. Et non pudet vos
interim ea in quatuor secare partes, scilicet:
Hoc melancholia est, hoc colera, &c. Consi¬
derate,