821
AMVVALDINA. 99
& spicae oleum. Resolui in aqua. Apparue¬
runt particulae similes calci, quaedam albae,
quaedam etiam rubrae. Aqua turbidior fie¬
bat. Ego similem facerem ex Zedoaria,
oleo spicae, terralemnia, cornu cerui vsto,
sulphure pauco praeparato, camphora &
succino albo incorporatis aqua spicae, qui¬
bus omnibus aduersus venena & putredi¬
nes insignis inest virtus. Sunt & diaphoreti¬
ca. Fincelius putauit esse sulphuris arcanum:
quod mihi non fit verisimile. Isti quam dixi
compositioni, ausim plus tribuere quam pa¬
naceae, quanquam Amvvaldus hanc praeferat.
In apoplexia videndum est an; si a ple¬
thora sit, panacea possit venas aperiro, &
pro chirurgo esse. Sed cur triennium in prae¬
seruando consumendum est? Cur sumen¬
da triduo ante plenilunium? An panacea
dedidicit astralem naturam, de qua supra?
An hîc sunt obseruandae astrorum virtu¬
tes? Fingit suis patientibus pilulas ex el¬
lebori falsi seu nostratis extracto. O de¬
licatam medicinam. Ego vix quicquam
amarius horridiusque cognoui. Atqui Ga¬
lenicorum pharmacopolia eo nomine sunt
inuisa. Sed cur supra aiebat doctos indo Contra di¬
ctosque per ista pharmaca, in quibus & elle¬
boru erat (nostras autem nequaquam inferio¬
rem vim habet nigro hippocratico aut vul¬
gari) multis vitam ademisse? Cur ipse suadet
elle¬
G 2
Apoplexia.
Praeseruatio
procurata
triennio.
Elleboras
nostras ab
Amvvaldo
suasus.
Contra di¬
ctiones.