821
Dosis.
Ad Vigilias.
Ad somnos.
Ad somnos.
Sophisma
ad contra¬
rietatem ex¬
cusandam.
100 DE PANACEA
elleborum? Nisi fallor prima pilula debe¬
tur Amvvaldo, vt bonam accipiat memo¬
riam. Dosis electuarij definitur medio
cochleari; pilularum drachma, vel dimi¬
dia; pulueris sesqui drachma. Pungebat
supra nostros quod dosis eorum ne grano
quidem vno posset transcendi. Quid hic
faciendum Amvvalde? Estne hoc edictum
Praetorium, aut Manlianum? An vero sicut
in panacea vsque ad decuplam quantita¬
tem licet procedere? Turpe est Doctori &c.
In cadem praecautione in sanguifugam
vertitur. Quid opus hoc? Cur non iube¬
tur vsurpari panacea, quae nihil impuri, ni¬
hil superflui in corpore patitur?
Dicitur somnifera esse panacea; quia
vigiles nimium in somnum coniicit, vt
phreneticos, moniacos, ebrietate demen¬
tatos &c. Dicitur & somnum tollere. Plau¬
sibilis ratio est, si pro dispositione patientis
agere dicatur, ita vt eius propria vis sit sal¬
tem agere, sine vllo determinato fine, &
qualitate certa. Sicut enim malleus agit
per se indeterminate cum a tympano at¬
tollitur; actionis vero modus dependet
a materiae patientis natura: Vt si ferrum
subiicias colliditur vniturque, si calcem;
dispergitur; si lapidem arenarium, com¬
minuitur: Ita vide: & panacea agere per
se indefinite. Si phreneticus offertur qui
somno