821
102 DE PANACEA
rum deuoluisse oculi globum vsque ad
extrema labia. Poterit ne eum reponere
panacea SOLA? A Seculò non est audi¬
tum, quod quis caeci nati oculos aperue¬
rit. Quae mala sanabilia sunt, ea noster
Rulandus aqua sua & oleo antophthalmi¬
co probe curat. Aliis aqua calendulae est;
Vitriolum album; & plurima alia. Mul¬
ta vitia per foris admota sananda sunt,
vt rupturae in quibus Langius noster
surpabat vnguentum de alabastro feli¬
citer. Panacean tuam tu mihi in oculos
ne ingeras.
In aurium apostematis non me extrico:
vt & cum vermes sunt extrahendi.
Si omnem dentium dolorem sanat; in¬
terdum vulsellae vim habebit.
In angina & rana plus tribuerim oleo
Heraclio nostri Rulandi; Spiritui quoque
vitrioli, & quae foris adhibentur.
Illud miraculi instar est, quod lac defici¬
ens parit vt in virginibus & vetulis; abun¬
dans vero tollit. Sed cur non auffert sal¬
tem excessum, mediocrem copiam relin¬
quit? An scit panacea quando multum,
quando parum gignendum aut tollen¬
dum sit? Dicitur aliquando hircus lac prae¬
buisse. Datam illi oportuit panacean, ne
genus masculinum stupri reum perageret.
Nec desunt virorum exempla. Si panacea
lac
Aurium vi¬
tia.
Dentes.
Angina.
Lactis de¬
fectus.