821
AMVVALDINA. 101
somno eget, non facit eum plus vigilan¬
tem, sed sopit; si lethargicus, non auget
affectum, sed in contrarium mutat.
Si sanus; eum neque vigilantem,
neque dormientem, neque insanum
facit, sed ita relinquit. Itane est Am¬
vvalde? Sed tu mihi causam hanc cor¬
rupisti. Nam nostri homines negabunt
haec esse conformia dictis tuis. Deinde dis¬
simile pro simili clamabunt adductum.
Insuper negabunt id verum esse. Et si sim¬
pliciter agit pro dynami patientis; potest
autem siccum cerebrum exiccari magis
& omnino destrui; quomodo panacea
illud potius quam hoc aget? Et ad hoc
iam procliue est cerebrum; ab illo abest
longius. Rogo vt me iuues. Nam ipse
quoque dubito an tibi sit ferreum cere¬
brum, Gramano autem siliceum vt pa¬
nacea tuum vniat, huius dispergat. Et
quid fiet si simul os & caro sint vulnerata?
Si ego non possim dormire, compertum
autem sit in meo fratre panaceam exci¬
tasse vigiliam, quo Cicerone persuade¬
bis vsum? Illa enim sophistica discretio¬
nis eius quod per se est, & eius quod est ex
accidente, per te mihi est surrepta.
Omnes oculorum affectus sanare idem
praedicatur puluis. Finge Paracelsum il¬
lum cum suo attractiuo ex antro oculo¬
rum
G 3
Affectus
culorum.