821
Ridicula
dicenti ita
est respon¬
dendum.
Oesophagus.
104 DE PANACEA
passione corporis morbida; nota Galeni¬
cis multa sunt, quae causas tollunt. Et illi
saepe melancholicis exegerunt timorem.
Sed hoc nihil est ad panaceae gloriam; nec
omnem iram tollit rhabarbarum. Itaque
inaniter promittunt Galenici. Amvval¬
dus simpliciter ad iram promit medici¬
nam; non tamen tollendam, sed mitigan¬
dam saltem. Vbi miror defecisse fumos.
Dicit se habere multos inuidos & hostes.
Mittat illis panacean: mitigabuntur. Vti¬
nam & ipse sumsisset, ne vilem puluerem
tanti vendidisset. Reprehendet autem me
fortassis quod ridiculas texam consequen¬
tias. Fateor ridiculas esse. Sed quid ma¬
lum, ille tam inepta profert anteceden¬
tia, quibus positis consequentia esse ne¬
cesse est?
Si prohibita deglutiendi facultas est; suc¬
currit iterum panacea. In herbariis nullum
potuit inuenire gargarismum. Nam tam
improuidus nullus est, vt simpliciter vnum
omni causae morbificae opponat. Bene au¬
tem est quod panacea linguae saltem im¬
posita iuuare dicitur. Aliâs non sola pro¬
desset. Sed quid ego, Iohanneshartmanne,
percurro singula? Ecquae nam effudit ille
Iurimedicus quae sapiant recte & sine labe
vel exiguam partem artis medicae? Larua
tamen detrahenda est paulo amplius.
Porri¬