821
106 DE PANACEA
est. Fieri tale, extra ipsam nihil potest.
Pręterea non satis est iuuare naturam vni¬
uersim; singularum partium facultatibus
& dispositionibus naturalibus sigillatim
succurrendum est, & non sananda manus
cum laborat pes; nec cerebrum corde ae¬
grotante, nec cor labefactato cerebro, ni¬
si vbi vitia concurrunt, aut alterum ab al¬
tero dependet, per communicationem
vel sympathian. Quod autem singulis per
se partibus succurrere debet, an non id
proportionaliter debet habere naturae
singulorum & pręsenti constitutioni? Diae¬
ta hac in parte felix est. Pharmacia igno¬
rat vnum simplex quod sit tale. Multis igi¬
tur compensat ignorantiam. Sed nec illa
nec haec saepe absque chirurgia quicquam
valet. Ex qua classe ergo est panacea? Ni¬
mirum ex [GR]πανσπερμίᾳ[/GR] Anaxagorae, & De¬
mocriti atomis, & Empedoclea fortuna.
Ita enim forte currit, vt omnium naturis se
accommodet, sicut astrum mercurij, quod
cum bonis dicitur bonum esse, cum malis
malum. Si ex mercurio panacea est, esto
ambigua. Sed morbos tunc augebit, non
sanabit.
In ventriculi omni dolore & affectu
praedicatur efficax. Debuit ergo Maurita¬
norum ille rex, qui ex lacte intus coagula¬
to laborabat, vorare panacean. Sed quo¬
modo
Ventriculi
mala.