147
Principia ar¬
tificialia.
Putrefactio
quid.
Secunda dif¬
finitio Pu¬
trefactionis.
41 PORTIO
propter sua caliditatem & humiditatem qui prohibetur: ita for¬
titudo ignis calidi & sicci siccitatem. Et disponit natura hu¬
midam: in siccam terminando. Huic autem non assimilatur alius in
mundo: nisi naturalis: qui est ignis Solis in uisceribus terrae.
Visis igitur principiis Naturalibus: uideamus Artificialia.
Principia Artificialia sunt duo principalia Instrumenta:
in quibus perficitur ista Putrefactio. Et primum est lapi¬
deum Caraha': secundum est lapideum A'ludel (id est Venter
equi) in quo debet poni Materia mista. De quo Vincen¬
tius dicit: Solutionum corporum & spirituum instrumen¬
ta sunt multa: unum tamen dicitur Venter equi. Et fit duo¬
bus Vasis: quorum alter est lapideum A'ludel: & in ipso
Materia mista ponitur: statque in Fornace: & subtus nu¬
tritur ignis ut bulliat. Auicenna dicit: quod istae dispositio¬
nes non possunt fieri nisi in Vase duplici cognito: quod
Qvas est Venter equi supra nominatum.
Item cum diffinitio sit omnino quid est esse rei significans:
uideamus quid sit Putrefactio ipsius (scilicet) Materiae
mistae: ut melius eam cognoscamus.
Secundum autem loannicium Putrefactio est corruptio
substantiae mistae Materiae ex uaporum retentione. In
nostro autem proposito, si uapores dispergantur per aerem
ipsum: non putrefit, neque corrumpitur ipsa substantia mi¬
sta Materiae. Quare debet A'ludel sic adaptari in obice:
ne respirare possit. Vel potest aliter sic diffiniri. Putrefa¬
ctio est