147
SECVNDA. 42
ctio est substantialis humiditatis corruptio: ex indigen¬
tia Caloris naturalis: superabundante Calore alieno ar¬
tificiali exterius agente.
Notabis Calore alieno supabundante. Nam ipse Calor alie¬
nus est instrumentum agens: seu perficiens corruptione humida.
Sed si quaeratur, per quem modum facit hanc cor ruptionem
Calor? Respondemus: Calor calefacit mistum sibi appli¬
catum: & calefaciendo facit euaporare humiditatem: qua¬
omnes partes siccae terreae continuabantur: & faciebant
unum mistum continuum: & unam rem. Et ita Calor cor¬
rumpit: & putrefacit ipsam rem: quia mistum quod pri¬
us ratione humidi erat continuum: ratione eiusdem ex¬
halati efficitur discontinuum, & amiplius non persistit in
substantia misti: sicut uidetur in ligno in igne posito. Nam
fortitudo Caloris ipsius ignis facit euaporare a ligno
aquam, & oleum: mediantibus quibus lignum primo erat
mistum compositum & continuum: modo post euapora
tionem aquae & olei: remanent cineres: & partes siccae ex
toto discontinuatae, & puluerizatae. Et propter istam si¬
militudinem: Putrefactio uocata fuit Cinis a sapientibus.
Vnde recte inquit Hermes: Ne Arg. uiuum negligentiae
tradas: nigrum enim cinerem dealbat: & per sapientum
ignem fit opus. Ideo uocata fuit etiam Calcinatio: pro¬
pter eandem similitudinem. Nam sicut fortitudo ignis
priuat lapidem sua humiditate: & de ipso facit calcem:
K ii
Calore alie¬
no.
Quaestio.
Solutio.
Putrefactio
aliter Cinis:
seu Calcina¬
tio.