821
114 DE PANACEA
quando solent. Quod si merus sal id fa¬
cit; Cur non sal mistus calce vel visco?
Quid si renes aliquando etiam siccitate
calida laborarent? Cur vero in calculos
prohibentur ab illo ipso doctore calidi &
aromatici cibi? Si caloris est resoluere
salem concretum, non semper erit inter¬
dicendus calidorum vsus. Thermae quo¬
usque calent valde, vix seponunt lapides;
sed frigefactae. Vrina crassesit non calo¬
re sed frigore. Saltem non ita indistincte
calor vetandus erat. Est & mirabilis medi¬
cus, dum in praecauendo ellebori opem
asciscit, ipse prius elleboro purgandus.
In satyriasi, priapismo & gonorrhoea, va¬
rietas caussarum multiplex est. Possunt
nim fieri à spiritus abundantia per arterias
nimis hiantes aduecta; & gonorrhoea et¬
iam a copia seminis, & imbecilli retentri¬
ce. Panacea omnibus opponitur. Non vi¬
deo quomodo consentiat eius naturę haec
assertio. Dicebatur enim spiritui vitali fa¬
miliaris esse; corpus augere & vegeta om¬
nia facere. Necesse itaque erit incitato ad
veneris praelium, à spirituum & seminis co¬
pia non panaceam dare, sed potius rutę se¬
men. An vero panacea omnem virtutem
corporis roborat; solam generatricem ne¬
gligit, eiusque est hostis? Sed ita nec nu¬
tritioni nec augmento erit amica. Sed as¬
sit ex
Satyriasis
Gonorrhoea.
Panacea spi¬
ritum vita¬
lem gignit
& corrum¬
pit.