821
AMVVALDINA. 113
secum vehant terreas partes, quae subsi¬
dentes concrescant? Sed quis Paracelsi¬
cus liberauit vulgarem salem a materia
calcis? An vulgus vtitur resoluto, phil¬
trato & coagulato, idque repetito aliquo¬
ties opere? Illę adhaerentes calces, cur non
sint materia lapidis, vt ita vulgaris sal om¬
nino, quod attinet ad immodicum vsum,
rectè sit prohibendus. Calces autem sa¬
li coniunctas esse nemo nescit, nisi qui
confectionem eius ignorat, & resolutio¬
nem. Quid vero si ob acredinem & ca¬
lorem indurantem in calculosis prohibe¬
retur? Si propter diuresin in cacochymo?
Suauiter philosophatur dum tribuit
nobis coagulationem salis intra vesicam
tam leuem, vt eam possit calidum iuscu¬
lum resoluere. Sed lepidius illud est, quod
de calore ait, cuius praesentia perpetua
caueat, ne coagulari sal possit. An ille mi¬
rificus fontium incognitorum inuentor
& diuinator, ignorat salem frigido hu¬
mido solui; calido sicco coagulari? Qui aqua.
in mea patria muriam coquunt, non om¬
nem aquam in vaporem soluunt; sed cum
cocta est ad iustum, in ipsa residua abit
sal in granula subsidetque, & ex media
aqua cleuatur. Itaque coit etiam in hu¬
mido, nec id chymicis ignotum est, qui
suos sales similiter coquendo cogere ali¬
quando
H
Sali vulga¬
ri calces mi¬
stae sunt.
Ineptiae
Amuualdi¬
nae in physi¬
cis.
Sal coagu¬
lat etiam in
aqua.