337
ANDREAE LIBAVII LIB. I. 203
potentia in actum ducit. Multum autem refert
quomodo actuetur. Id autem ita disputant phi¬
losophi, & chymici in opere experiuntur.
Sed ego tibi problema propono, quod igne
ingenii tui dissoluas, & quintam ex eo natu¬
ram elicias. Cum aqua chrysolytos seu regia
affunditur hydrargyro, aut stanno, aliive me¬
tallo, imo & marmori, perinde vt aceto can¬
crorum lapilli aut astroites lapis immissus;
statim ex se ipsa calorem concipit feruescit¬
que adeo vt si manu teneas vitrum non pa¬
rum caloris percipias, idque etiam cum
vtrumque actu est frigidum. Si ignis in po¬
tentia fuisset, absque caloris energia non
apparuisset, perinde vt axioma philosophi¬
cum sonat. Iam autem ne vllo quidem ca¬
lore feruet. Sed neque actu calidum est vl¬
lum. Ex hypothesi enim frigidum sumitur,
[GR]δυνάμδ θερμόν[/GR]. Qui fit ergo vt tantum inca¬
lescant mutuo amplexu? Dices subtilita¬
tem substantiae actum habere. Hac cum
se insinuat liquor, soluitur compages inque
spiritum & calcem comminuitur corpus. Hoc
sine attritu fieri nequit. Attritus & rarefa¬
ctio fomes caloris est. Et hinc quo diutius
in se agunt, eo calidior fit materia, vsque ad
statum. Valdè probabile hoc responsum
est. At ego tibi oppono naturam aceti af¬
fusi pulueri lapillorum cancri. Si ista causa
esset; cut non & naec incalescunt? In albesto
poteras [GR]ἀντιπερίστασιν[/GR] primam indicare dicens
ex fri¬