337
ANDREAE LIBAVII LIB. I. 207.
ma est violentior. Non deest tamen consilium in¬
genio, vbi deest commodior. In lapide monent
artifices, vt taberna Vulcania e conspectu ac¬
cessuque multitudinis remota sit. Sed hoc ni¬
hil ad ignem. Temporum constitutiones ob¬
seruantur potissimum ratione caloris, frigoris,
flatuum & tranquillitatis. Coelum super igni
consulere, ineptum est, nisi sole vti velis qui
quò propior est nostro vertici, rectiores
& fortiores deiicit radios. Hyemis externum
frigus, nisi à loci situ remedium petas, & in¬
strumentorum aptitudine, fortiorem; aestatis
calor debiliorem poscit flammam, si eam non
ad opus, sed ad ignis conditionem referas.
Non absurdè hybes nùm ergastulum subter¬
raneum facias; aestiuum apogaeum. Flatus
in aequalitatem pariunt. Haec itaque tempora
sunt incommodiora, nisi occurras arte. For¬
nax non contemnendam requirit solertiam.
Si ea benè fuerit disposintam, ompus procendit re¬
ctè. Sin minus; inquinas rem, non coquis. Est
autem certarum operationum certa forma.
Aliter concinnatur reuerberatoria, aliter de¬
stillatoria, descensoria & sic in aliis. Omnes au¬
tem respiciunt commoditatem operis sui, cogente
necessitate aliena fornace alienum interdum
peragitur opus; sed attendendum est diligenter.
Non quiduis vbique fit benè. Non desunt ta¬
men qui preter rem furnis luxuriant. Ad ingnem
quod attinet; quae lucinda est, seu multis fo¬
raminibus peruia adhibita materia validum
calorem