337
206 EPIST. CHYMICARVM
Potentialibus annumeres vim lixiuiorum,
quae, capitella vocantur, & virtute multum
differunt pro vt plus vel minus ignearum
vehunt partium. Sunt & globi saponum
liique ex igneorum contemperatione facti
adeo mirificè, vt quidam in aqua ardeant.
Sed quid refert ignes scire multos nisi vten¬
di industriâ valeas? In hac tantum est mo¬
menti, vt etiam in inopia plurium, inuenias
consilium, sicut cui sol deest, is confugiet
ad fornacem; cui ligna & prunae, is fimum
compellabit; cui non est fimus is vtetur
flamma molli, & sic accommodabit et¬
iam ferè quoduis agens cuilibet patienti.
Succedit ingenium naturae, & hanc non ra¬
ro exuperat, quo pacto Aegyptii defectum
gallinarum compensant clibano, & cui
desunt ligna, is calescit à cespite pingui. Vti¬
tur autem industrius artifex ad ignem benè
admouendum etiam locorum & tempo¬
rum commoditatibus; vtitur foci forna¬
cumque & materiae seu alimentorum, quin
& vasorum dexteritate ad magnum, par¬
uum aut mediocrem calorem producen¬
dum. Locus conclusus, & ab aëris iactatio¬
ne tutus calorem & multiplicat & seruat fi¬
deliter. Loquor autem de situ ergasterii. Fu¬
mis tamen suus est relinquendus meatus.
In aperto, vix moderandi ignis potestas est
propter aëris crebram mutationem, & alla¬
psum copiosiorem. Itaque hîc plerunque flam¬
ma