821
AMVVALDINA. 121
tollere omnes morbos. Praeter exem¬
plum, & specimina mihi saepius praestita &
declarata, possum adducere & proferrè,
multa firmissima, & irrefragabilia argu¬
menta, rationes, demonstrationes. Ad
huc Assyluanae ampullae. Sed fallitur ille
praeco turpissime. Adeo enim leues sunt
nugae illa [GR]ἀδιάλυτα καὶ ἀποδεικτικὰ[/GR], vt nihil
leuius nec futilius. Age procedat sophisma
primum.
Panacea Amvvaldi depulit omnes mor¬
bos.
Panacea Amvvaldi est vnica medicina.
Quaedam ergo vnica medicina depel¬
lit omnes morbos.
Propositionis propugnaculum est te¬
stimonium & experientia speciminaque
Amvvaldi.
Negamus propositionem, & dicimus
de firmamento quod petat principium.
Nam id verum non esse testatur experi¬
entia, nec in illis testimoniis & curis mul¬
tum est firmitatis, vt apparuit. Possumus
concedere, panacean in multis vna cum
aliis profuisse; in multis nihil saltem no¬
cuisse; in aliis creditam fuisse iuuare, cum
non ea sed aliud profecerit. Dederim forte
etiam, in omni morborum genere, vbi est
communis causa, seu reduci ea potest ad
generalem, aut ab vna dependet, quo pa¬
cto do¬
H 5
Amvvaldi
argumenta
[GR]ἄδὲάλυτα[/GR]
Panacea
niuersalis.