147
SECVNDA. 43
te calcinationem erat in potentia ipsius introducta ex
proportione elementorum: ex quibus erat composita.
Quia talis essentia non corrumpitur: ut aliquo pacto ani¬
hiletur: seu ad nihilum reducatur: cum essentiam subie¬
ctam: Naturamue destrui a nobis non sit possibile: sed
quantitatem & uirtutem illam quae dabat esse tali misto,
modo per calcinationem & accidens ueniens ab extra de¬
structo & calcinato: quam uirtutem & quantitatem ex
mistione susceperat: haec quidem penitus anibilatur. Nam¬
sicut totum integrale (puta domus) consistit ex suis par¬
tibus integralibus unitis: & disiuncta situ una parte a lo¬
co suo: quem prius habebat in toto, destruitur ipsum esse to¬
tius domus: & tamen remanent lapides: ligna: & caemen¬
tum ex quibus constabat domus. Ita etiam fit in propo¬
sito nostro. Nam disiuncto humido ab ipso misto elemen¬
tari cui inhaerebat: tanquam pars integralis in toto: & hoc per
Calorem eleuantem ipsum & separantem ab aliis parti¬
bus: anihilatur quantitas humidi ipsius misti: subiecta ta¬
men essentia humidi non anihilatur: nec potest anihilari.
Sed extat (inquies) inoppositum experientia. Si enim ap¬
plicetur igni olla aquae plena: inualescente ignis Calore
paulatim exhalando minuetur aqua ipsa: quoad nihil aquae
penitus in olla remanebit. Ergo essentia eius anihilabi¬
tur. Huic autem obiectioni respondemus: nequaquam mili¬
tare contra positionem nostram: quoniam de natura mi¬
Obiectio.
Solutio.