147
43 PORTIO
sti metallici loquimur hic. Quod & si calcinatur quo ad
suum esse totius compositionis: tamen ipsum penitus
non destruitur: uti supra de domo exemplificauimus: & ita
si olla cooperiatur ne uapores exhalare possint, aqua ip¬
sa anihilari non uidetur. Contra nostram igitur inten¬
tionem inductus cauillus non est: quamuis etiam iuxta pe¬
ripateticorum Principis (primo suorum Naturalium uo¬
lumine) intentionem facilis esset euasio dubitationis in¬
ductae: quoniam neque materia ipsius aquae in illa contra¬
ria ignis actione anibilatur: immo remanet. Non enim
sequitur nihil remanet in olla: ergo subiecta aqua anihi¬
latur. Et tunc dicitur quod aqua habet materiam subti¬
lem & raram: & ex consequenti ualde passibilem. Item ha¬
bet qualitates penitus contrarias qualitatibus ignis. Nam
caliditas ignis frigiditati aquae opponitur: & siccitas hu¬
miditati. Cum ergo caliditas ignis frigiditati aquae ad¬
uenit, pugnant inter se: & si caliditas uincit frigiditatem:
tanto magis subtiliat & rarificat aquam: quod conuertit eam
in aerem: & ita aquae materia non erit aliquo pacto cor¬
rupta, licet formam aeris suscipiat. Nam aer generatur
ex calido ignis, & humido aquae: & terra ex sicco ignis, &
frigido aquae. Vnde Morienus: Quatuor sunt elementa:
quorum duo sunt principalia: & summopere contraria:
ut ignis & aqua. Alia uero duo generantur ex istis: ut aer
& terra. Hoc idem quod optime declarat Albertus in libro
Perigeneseos.