821
AMVVALDINA. 129
non ita omnem eius constitutionem prae¬
ter naturalem tollet. Oportet causis quo¬
que à quibus constituitur aduersari. In
defectu a nimia famè vel haemorrhagia,
frustra dederis panacean. Alere enim haec
non potest, vt fas est. Vbi prauis & puti¬
dis extabescit expirationibus; has remo¬
uere oportet, & odorata offerre. Panacea
absque croco inodora prorsus est. Vbi
nimi affectibus vt moerore ex aere alieno,
paupertate, morte filij, conscientia male
factorum &c. disperit; stolidus sis dando
illum puluerem, & sic in aliis. Quomo¬
do ergo tanto cum plausu pro vniuer¬
sali erit?
Verius ego noui vniuersale, quod sim¬
plex sua natura est; at facultatem ad
mnia obtinet; Vnico vocabulo id est DE¬
VS; In medendo quoque tale est; MEDI¬
CINA: quae tamen satis habet si bene me¬
detur, etsi non omnibus promittat spe
ratae sanitatis finem. Imo etiam quibus¬
dam ne medetur quidem; siquidem non
est insanabilium, sed eorum quae possunt
aut apparent seu sanari, seu mitigari posse
Tandem quis tam amens est vt spiritui vi¬
tali soli omnia tribuat, cum etiam sacro¬
rum codices norint vitam sanguineorum
in sanguine esse; aliorum in analogo? Imo
etiam norit quisque calorem esse potio¬
rem
I
In fame pa¬
nacea te¬
meraria.
In graueo¬
lentibus &
foetidis.
Vera vni¬
uersalia.
Medicina
non est insa¬
nabilium,
vbi nullae
potentia ex¬
istente, nul¬
lus potest es¬
se actus.
SANGVIS.