821
Rectius vni¬
uersale quod
sanguini est
familiare.
Spiritus in¬
stabilis.
Medicina
diaetetica.
130 DE PANACEA
rem caussam? Finge quendam plenun
spiritibus esse; desit autem sanguis, vel
calor sanguinis (non enim in spiritu
haeret solo) num victurum aut valiturum
putas? Si panacea spiritum sequitur, an
etiam sanguinem & calorem? Quin As¬
syluane in posterum non spiritum; sed
sanguinem cura tua panacea. Nam quia
hic cedit in substantiam similarium par¬
tium, & ex consequente constitutiones
quoquè organicas, & communem affe¬
ctum attinet; Imo qualis ipse est; talia fi¬
unt membra secundum elementares qua¬
litates; Et hic est materia seminis vnde
omnia oriuntur: hoc bene disposito, dis¬
pones bene omnia, atque etiam ipsum
spiritum, qui sanguine longe est instabili¬
or & frigacior, non manens panaceae ef¬
fectum, sed potius fugiens in auras. San¬
guis autem facile alterari potest, augeri,
minui pro libitu. Euge proficies con¬
tra cornutos istos Galenicos. Sed tunc
portet te callidius agere. Non dabis pana¬
cean solam, sed miscebis, quia sanguis
mistus est. Deinde dabis cum nutrimen¬
tis. Nam tua panacea sola famem vix cu¬
rabit. Astipulabitur tibi etiam Hippocra¬
tes cum omni vetustate, quae a dioeta ortos
morbos victus regimine curauit, & hanc
solam artem medico dignam iudicauit.
Nam