337
214 EPIST. CHYMICARVM
Macedoniae metalla reperta eiecisse frustra
[GR]χριοι ξοντα[/GR] & aurum producentia: apud Poe¬
oniam item cum factae sint pluuiae continuae,
colliquatam terram aurum aperuisse [GR]ἄπυρον[/GR], pe¬
neque deaurasse solum: & in Bactris flumen
Ozum auri plures glebas deuexisse, sicut &
in Iberia flumen Theodorum. Huiusmodi
terrarum & fluuiorum chymicum possessorem
esse oportet, vt possit vel ipso Croeso & Xer¬
xe liberalius expendere opes, & pythium ly¬
dum vincere. Nec quouis ille tuguriolo est
contentus. Vraniburgum Daniae, quod magnifi¬
commodeque fit extructum nosti. Tales res
quirit aedes. Ad aquilonem & austrum posito
[GR]υρανοσκοπείῳ[/GR] sydera contemplatur. Ad ortum
& occasum locat Musaeum & conuictorium.
Est illi hortus amplissimus, omnique planta¬
rum varietate instructissimus. Est [GR]τροφεῖον[/GR]
mnis generis animalium. Non desunt ęstiuaria,
non vaporaria, non essentiarum apothecae, non
cellae subterraneae. Cum enim modo sicco aë¬
re, modo humido egeat; copia vtriusque non
debet esse destitutus. Possit idem locus & pu¬
teos & cisternas excipiendę pluuię, & viua¬
rium piscinamque, & Rhenum pręterlabi fo¬
ret satius. Huius enim commoditate & merci¬
monia vteretur varia. In praediis syluam spacio¬
sam, pratum, arua & vineam illi optauerim,
cum magna stercoris copia, ne cum tepor
fimi postulatur, foris sit accersendum. Erga¬
sterium eius & carbonarium lignariumque; non
tantum