337
ANDREAE LIBAVII LIB. I. 215
tantùm amplum esse oportent, sed & com¬
modo loco inferiorum aedium ad fluuium
positum, itaque conclusum, vt ad id non nisi
per multas ambages & vestibula munitissi¬
ma sit aditus. Intus est supellex chymica, co¬
stans variis & spaciis & instrumentis. Hic fi¬
gulina erit; ibi vitraria, vt ad libitum artificis
praesto sint vasa. Erit alibi calcaria, quando¬
quidem haec quoque ad perfectionem ar¬
tis pertinet. Quanta vero turba fornacum
partim perpetuarum, partim momentanea¬
rum extruenda est? His cum inseruiat litho¬
tomia & lateritia, artesque aliae, quam felix
foret, si omnia suo inclusa haberet domi¬
nio, possetque in mancipia ius obtinere
summum? Tota metallurgia meritò ad chy¬
micum migraret. Non possum tibi singula
describere, nisi integrum volumen sit me¬
ditandum. Catalogum accipe. Fornax hic erit
tostoria non tantum ea qua metalla iam eli¬
quata torrent, sed & qua venae ipsae fiunt tra¬
ctabiles, quam cratem aliqui vocant, quę quo¬
modo sint apparatae; disces apud metallur¬
gos. Est alia liquatoria, cuius tamen facies di¬
uersa in venis & metallis, variatque penè pro
artificum industria. Qua venae eliquantur
plerunque in summo aperta est, follibusque
inflatur & in anteriore parte per oculum in
subiectum catinum effundit aquam igni¬
tam. Qua vero metalla, ea variat. [GR]καθό¬
ου[/GR] in structa est catino ad metalli fluxum
O 4
reci¬