821
AMVVALDINA. 131
Nam qualitates saltem mutare cuiusuis est
extra artem: vt qui alget, fornaci assidet
seque curat ipsum. Quia vero etiam requirun¬
tur purgationes; dices per se quidem tuam
panacean morbos curare; at purgationes
ex accidente a duenire. Et sic non obsistet
tuo instituto. Pro testibus ascisces eos qui
putant dięteticam & pharmacenticen non
semper esse vnius medicinae partes; sed non
raro etiam peculiares medicinę separatim.
Omnes enim morbos quos sanat pharma¬
centice; eos per se & longe vlterius sanat
diaetetice. Et licet illa interdum assumatur;
tamen non ad morbos sed ad symptomata
saltem dices adhiberi. Non autem est me¬
dicus qui symptomata curat sicut de toruis
Galenicis tuus Poetaster garrit, sed qui sa¬
nat morbos. Belle stabis. Spiritus autem
tuus vertiginosus cito te deseret. Diae¬
teticos vero medicos ars ipsa non desti¬
tuit. Obiicies etiam illis pomum Eridis.
Nam & Galenicis multis sunt invisa pur¬
gantia. Qui morbos purgando curare ni¬
tuntur vix partem medicinae vilem obti¬
nent, de expediendis aliquibus saltem ob¬
structis & plenis. Alias primas habet diae¬
ta. Itaque omni studio regunt patientes in
diaeta, & non rarò suntMagiri hoc est Spagi¬
ri, qui ipsos cibos praeparant & praebent
ipsi. Non raro Clinici. Omne autem
malum
I 2