147
SECVNDA. 44
Perigeneseos. Item uidemus uapores aqueos uirtute ca¬
loris sursum ascendere: & contra naturam suam eleuari.
Nam aqua suapte natura semper deorsum locum suum pe¬
tit: tanquam graue. Cumque ii locum maximi frigoris attin¬
gunt ubi frigiditas superat caliditatem: tunc uirtute illius
frigiditatis inspissantis in nubes, in aquam conuertuntur:
ac ita naturaliter descendunt: generaturque pluuia. Et etiam
cum uentus septentrionalis (cuius natura est frigida & sic¬
ca) obuiat australi: tunc si frigiditas septentrionalis su¬
perat caliditatem australem: condensatur & congelatur
in nubes: & hae aliquando in pruinam: aliquando in gran¬
dinem: aliquando in niuem: & aliquando in glaciem com¬
uertuntur. Ex quo apparet quod rerum materia non poeest
anihilari: sed recipit conuersionem: cum natura unius na¬
turam alterius superat in misto.
Secundus motus Naturae est Generatio. Et cum corruptio
unius sit generatio alterius (Philosopho teste primo de
Generatione) est impossibile Materiam esse: quae non sit
sub aliqua Forma: primo Physicorum. Quando ergo agens
destruxit mistionem primam seu proportionem elemen¬
torum: quae faciebat rem esse sub prima Forma mistio¬
nis: statim introducit aliam Formam, per cuius introdu¬
ctionem, fit talis motus generationis.
Et quae forma est illa in proposito nostro? Certe Auri (mi¬
sti) corrupti: quod uocatur a sapientibus Chylus: seu Agnus:
De his: quae
in aere gene¬
rantur.
Motus secun¬
dus: Clauis
4. & secun¬
dum punctum.
Generatio.
Quaestio.
Solutio.