337
216 EPIST. CHYMICARVM
recipiendum modo profundiore, modo pla¬
niore. Carbones aut supponuntur, aut affun¬
duntur, sicut videre est in eliquando plumbo,
in excoquendo ad purum cupro; in purifi¬
cando argento, vbi tamen ligna adhiben¬
tur, in segregando cupro & argento, in au¬
richalco conficiendo & aliis. Germani ferè
distinguunt certis vocabulis, nominantes
[G]Roͤstofen, Schymeltofen / Treibherdt / Siger¬
herdt Gahrosen / etc.[/G] Chymici tamen proprię
sunt fornaces destillatoria, sublimatoria,
descensoria, reuerberatoria, quarum hęc
mnium liquatoriarum, atque etiam surnuli
docimastici vim complectitur, quanquam
vario vultu soleat concinnari. Ingeniosus
chymicus artem exercet in vasorum & in¬
strumentorum paucitate pro necessitate re¬
rum. Destillatoria congruit balneis, & cine¬
ribus & arenis muntato vel catino, vel saltem
materia. Per eandem licet etiam sublimare.
Paulò variat cum per retortam destillandum
est, quanquam hoc fiat interdum sine catil¬
lo, interdum eodem adhibito. In omnibus
est pauimentum & capsula cinerum, quae
finitur crate, quam sequitur focus, quem
terminat catinus, aut ipsum vas nudum pro
vt necessitas exigit. Summa pars mobilis fi¬
eri potest pro vsu vario. Focus & cinerarium
constantia sunt, nisi amplitudo sit mutan¬
da. Adiectae sunt valuulae suae, ostiola & spi¬
racula. Hinc coniicis chymicum debere
item