821
AMVVALDINA. 133
sanet. Duplex est responsio; prima per
Hippocratis [GR]τύχην[/GR]; secunda per elenchum
non sequentis. Nam non raro carnifex sa¬
nat, at medicus non est. Seplasiarius ad¬
mouet clysteres, ideone sit pars medici¬
nae? Herbarius & hortulanus olera serunt
& colligunt; at medici non sunt. Itaque
& pharmacentice sit vna ex illis. Sed ego
laeuus sum monitor; te experiri iubeo,
quod ipse non ausim obtinere nec affir¬
mare, tametsi plurimum tribuam Diaetae,
modo nostri homines huius leges admit¬
terent. Oportet autem nos accommodare
ad earum ingenia si volumus dignitatem
nostram tueri. Multi clamant; modo sa¬
peret cibus, & potus, saluus forem. Vo¬
lunt sibi saltem restitui ventriculum. Tunc
res est bene gesta, sicut & tuus testis Her¬
renschuagerus Deo gratias agit quod sa¬
piat cibus siue morbus in aliis partibus
curatus sit siue non. Multi putant aegro¬
tum eo liberalius vorare debere, quia ae¬
grotus est. Ideo die vel centum offerunt
iuscula & nonnunquam cogunt patien¬
tem edere, praetendentes cardinem sa¬
lutis in hoc versari. Si quid etiam cius¬
modi suasoribus obtemperatum est; re
male cedente, eiurant omnia. Negant
vllum cibum potumue attactum. Inter¬
dum vbi tricongius euacuatus est, desi¬
gnant
I 3
Medicinae
non potest
carere
pharmacia.
Mos aegroto¬
rum peruer¬
sus in cibis.