821
AMVVALDINA. 135
solis possent nutriri & sustentari.
At illae res sunt vnicae.
Ergo& vnica medicina spagirice prae¬
parata satis efficax & apta est aduersus
mnes corporis affectus.
Debebant haec composito syllogismo
concludi; quia ex simili petitum argumen¬
tum est. Sed malui retinere ordinem assyl¬
uanum. Notum pueris est similia illustran¬
tem quidem vim habere; at non admo¬
dum euincentem. Itaque non opus est la¬
boriosa responsione. Dicatur statim com¬
mitti elenchum non sequentis. Nam etsi
concedatur antecedens totum, quod tamen
nondum concedimus tam simpliciter; con¬
sequens tamen esse, nihil cogit. Quid enim
tum postea? Natura est causa nostrum pro¬
creans & conseruans propinqua, Deus re¬
mota. Sol illustrat omnia illustrabilia; Sal
putredines arcet; panis & vinum nutriunt
mnes homines; adde forte & bestias: non ta¬
me vnam naturalem ad omnes morbos medi¬
cinam esse necesse est. Deinde eodem argumen¬
to possumus contrarium ostendere. Sol non
omnia illustrat; nec viuificat mouetque
mnia. Sal non vindicat omnia a putredine;
Panis & vinum non omnes feruant incolumes;
At hęres sunt vnicae: Ergo nec vnica datur ad
omnes morbos medicina. De sole patet.
Nam non illustrat subterranea; nec viuifi¬
cat
I 4
Similia fi¬
dem firmam
non faciunt,
quia ambi¬
gunt inter
consentaneae
& dissen¬
tanea.
Sol non il¬
lustrat
mnia, nec
viuificat.