821
AMVVALDINA. 137
Quis te hominem tam crassae & boeoticae
mineruae, o Assyluane, in medicinam in¬
trusit? Cur non potius venebaris lepores
Quis te infelix caput ad literas adhibuit?
Cur non in stabulo, vel armamentario
mansisti? Insuper cur non insistebas in ae¬
quali seu simili ratione, si omnino vole¬
bas inde arguere? Solem illustrare; salem
seruare, panem nutrire, si quid arguunt de
medicina, conseruationem saltem in na¬
turali statu arguunt, vbi caussa intima ve¬
raque est longe alia, & quae si vacillet; illa
externa minus nihilo valent. Vnde mol¬
liter sequitur; Sol illustrat quidem stellas
ita dispositas, vt possint illustrari; sal con¬
seruat carnem a putredine; panis similiter
nutrit. Si vero caro labefactata sit, & cor¬
pus morbo exesum; stella impos facta; ni¬
hil agent vires illorum externorum, & sic
neque medicina poterit restituere id quod
de suo statu decessit: sed non est id multis
refellendum. Sua cadit imbecillitate.
Aliud.
Quod astrale est, & per artem spagiri¬
cam summè depuratum, quodque redu¬
ctum est in suam primam materiam, &
summam simplicitatem: quod spiritui vi¬
tali secundum proprietatem analogon &
conforme factum est, quod tandem mi¬
stum vnitumque ei totum corpus pene¬
trat,
I 5
Amuuald.
male medi¬
cinam inua¬
sit.
Astrale.