821
138 DE PANACEA.
trat; id satis efficax est ad omnes corporis
affectus tollendos.
Quaedam medicina est astralis, &c. vt
panacea Assyluana.
Ergo Q. medicina vnica est efficax ad
omnes corporis affectus tollendos.
Nego propositionem. Assumptionem
dico falsam. Munimentum de panacea nu¬
gatorium est, & petit principium. Ideo falsa est
ppositio, quia consequens dissentit ab an¬
tecedente siue toto, siue particulatim acce¬
pto. Vnde negari non affirmari debebat
nunciatum. Astrale fieri secundum chymicos
nullo modo, causa est, quę vim prębeat ad
uersus omnes morbos. Et ipse Paracelsus
ad eum finem astra principalia in vnum con¬
gregat; & tamen non assequitur scopum. Redu¬
ctio in primam materiam suam nouas vires non
donat, neque pristinas conuenienter repa¬
rat. Nam si simplex est; ex coagulato solu¬
tum exhibet quale prius fuerat, vt cum sal
in aquam redit ex qua factus est; vel contra
ex soluto coagulatum. Si mistum, educit ele¬
menta. Quod si formam vnam spectes, vt in
poculo aureo, perdita forma aurum vel au¬
rea massa reuocatur. Itaque vires ex crasi
corrumpuntur; aliae non satis commodae
prodeunt. Non habens facultatem vniuer¬
salem ad omnes morbos in mistura; si ne¬
que ante mistionem possedit simplex, non
acquiret
Astri ratio,
non facit ad
omnes mor¬
bos.
Reductio ad
materiam
primam.