337
226 EPIST. CHYMICARVM
eiurasset, ex eo faciunt vespertilionem; qui
in antris latitet instar trophonij aut vt tro¬
glodytae, aut mures alpini; qui non ad¬
mittat colloquia tanquam alter Timon, aut
melancholicus ille Homericus: qui toruum
prospiciat veluti taurus; qui cum loquendum
est, fundat mysteria, neque quicquam apertè
dicat, non raro etiam mussitet verba non
liter ac Horatiana aut Lucanica strix dum
verba terrae immurmurat ad prouocandos
manes; qui neminem patiatur aliquid scire,
sed sibi soli cuncta assignet, tanquam in com¬
cilio Iouis, velut alter Aeacus enutritus, aut
Tiresias rediuiuus, ad quem reliqui sunt vm¬
brae: qui item de daemoniis tam confiden¬
ter pronunciet, ac si aliquot annos praefuis¬
set familiis eorum; qui carbonibus fauilla
fumoque ita sit atratus, vt qui caminos per¬
purgare consueuerunt; qui hauseet annu¬
los Galenicorum & pelliceas vestes & col¬
laria emundata emaculataque; quanquam
non tota secum consentiat factio, quibusdam
splendidius penè ipso Attalo ex fructu im¬
posturarum incedentibus, atque etiam pinguia
praedia & nobilitatem turpitudine fraudum
sibi comparantibus, vt sicut in aliis flagitiis, ita
hic nihil sit medium; qui cucullum gerat sor¬
didatum, sicut qui laruas imitantur in ba¬
chanalibus; qui totus oleat caminum, vt
Paracelsus ille putidus, quanquam (si vera
scribit famulus olim eius Oporinus) non
carbo¬