821
AMVVALDINA. 149
eum proauis multa habent generalia. Er¬
go est generale. De hoc supra est satisfa¬
ctum, dictumque quod longis parasangis
veterum generalia distent ab Assyluano.
[GR]πολύχρηστα[/GR] solet Galenus appellare; eaque as¬
serit omnia esse mista, seu arte seu natura;
& vel per se vel ex accidente. Id alienum
est ab Amvvaldo.
Vltimum sequitur.
Vna purgatio & phlebotomia est prae¬
curandos; Et vltimum refugium est ligni
cipuum fundamentum ad omnes morbos
cura, & thermae.
Ergo vnica est medicina ad omnes
morbos.
Antecedens falsum est. Sed esto verum;
tamen non sequitur inde vna medicina,
nisi vnum & simplex sit purgare, & venam
secare, thermas imperare, & sudare ligni
potu, vel potius ea techna abuti ad absti¬
nentiam iniungendam. Sed o ridiculum calu¬
mniatorem. Tune medicam operam ausis ma¬
teriae tuae similem facere? An non tu turpis
sophista & mendax, hactenus de medici in¬
strumento seu pharmaco & materia decla¬
masti? Cur transilis ad operationem? Verum
est medici vnum vniuersale officium esse,
BENE MEDERI: at tu inde tuam materiae
vniversalitatem nunquam euinces. O te
logica scutica & ferula dignum.
X. DE
K 3
Polychresta
mista.
Purgatio et
phleboto¬
mia.
Cura ligni
& therma.
A materia
medica ad
operationem
seu medica¬
tionem tran¬
silitur.
Vnum vni¬
uersale offi¬
cium medici.