821
148 DE PANACEA
Eius fecis & hoc est:
Sicut aer infectus veneno totum cor¬
pus, & omnia membra peruadit, inficit, ve¬
nenat, & destruit funditus; Et contra; aer
salubris penetratione sua corpus & omnia
eius membra recreat, & à morbis praeser¬
uat: Ita & vnica innoxia medicina, spiri¬
tui vitali prędicto modo conformis, aerea
& penetrans reddita, potest esse efficax
valensque ad omnes corporis molestias de¬
lendas. In protasi comparantur effecta ae¬
ris infecti, & salubris. Sed imparia sumun¬
tur iterum pro paribus. Nam vita & salus
in multorum bona habitudine & encrasia
versantur; interitus vel ex vno dependet.
Itaque aer pestilens potest solus quidem in¬
terimere; sed salubris aer neutiquam so¬
lus seruare, vt notum est. In apodosi dissi¬
mile est pro simili, & explicatur id, sicut de
aere salubri.
Repetitur argumentum ab effectis pro¬
priis; sed ridicule. Ait enim: Ante oculos
sunt fere innumeri homines, quos sanaui
panacea. Quid vero tùm postea? Fortas¬
sis vno laborarunt morbo, aut non multum
distantibus, aut a se mutuo dependentibus;
aut alia praecesserunt vel vna adhibita sunt?
Non inde efficitur panacea, virtute & ef¬
fectu per se.
Aliud ab exemplo veterum. Galenus
cum
Aer salu¬
bris & insa¬
lubris.
Vita in qui¬
bius.
Panacea in¬
numeri sa¬
nati.
Veteri ge¬
neralia.