337
ANDREAE LIBAVII LIB. I. 229
bus, si modo causas intelligerent, vtrobique
mirę excitarentur voluptates, neque dignum
sit viliorum disputationem perpensionemque
fastidio puerili spreuisse, cum nulla res sit
naturae, in qua non mirandum aliquid habea¬
tur, nec furnariae Heracliti casulae Deus de¬
sit. Idem mihi, loannes, in chymica inuesti¬
gatione propositum esse debere, facilè in¬
telligis. Sicut enim in natura minima quoque
& dignitatem & diuinitatem obtinent suam; ita
in arte. Nec minus necessarium est hic de il¬
lis praecipere, quam in natura contemplari.
Etenim in vilibus sunt preciosorum momen¬
ta, adeo vt nihil laudabile possit ars gignere
nisi ministerio sordidorum, & non raro ex his
ipsis, quo pacto in figulina ex luti, rei nimi¬
rum abominandae benè tractandi scientia,
vasorum optimorum dependet fabrica, ita in
aliis artibus ex imperfecto, rudi, turpique sci¬
enter elaborato adhibitoque prodit perfe¬
ctum, pulcrum, honestumque. Age itaque confe¬
ramus nos in ergastulum chymicum contem¬
platuri pannos, cola, lutum, signaturas & re¬
signationes ampliationesque vitrorum, in qui¬
bus quanquam delicatulis nausea est, tamen
non parùm est industrię, adeo vt si imperitè
administres, opus pereat totum, aut sit in pe¬
riculo. Ecce tibi lacinias & pannos laceros
[unclear]uidem & obsoletos; mundos tamen. Ho¬
rum vsus est in extergendis vasis: Est & in
destillando per descensum, tunc nempe cum
P 3
à sedi¬