337
230 EPIST. CHYMICARVM
à sedimento purum volumus abstrahere, &
exugere liquorem. Laciniae enim mundae
praemadefacta latiore extremo immittun¬
tur in concham, ea industria, vt non altè im¬
mergantur in limum, nec hunc turbis exci¬
tatis vnà combibant: altero in partes acutas
fisso in receptaculum dependeant. Ita enim
absorptum humorem stillando reddunt trans¬
funduntque sicut. hirudines praesecta cauda
sanguinem. Vocari hae laciniae etiam filtra so¬
lent, & earum [GR] ἐνέρτεια [/GR] filtratio. Sed hoc no¬
men generalius est. Complectitur enim et¬
iam cola quaedam seu setacea, seu carbasea
ex densè coactis filis, vt in panno ex gossy¬
pio & similibus videre est; seu chartacea,
seu hederacea, seu medullacea & alia. Nam
variae sunt non formae tantum, sed & mate¬
riae. Non loquor de Mystica lachi vanno, nec
de Bromij crate, nec cribro Osiridis; sed co¬
lis chymicis, per quae traiiciuntur liquida, aut
transferuntur. Ex setis equinis quo pacto
confectum sit colum, cuius vsus est in oleis
potissimum expressione eliciendis, notum est.
In locum eius venit pannus & filamentis vrti¬
cę, aut canabis, aut bombace. Chymicus in¬
curuat & in cuculum veluti intorquet chartam
emporeticam, repraesentans ita manicam Hip¬
pocraticam, & modo vtitur in solutis calcium
humoribus, muriaque depurandis: Nam vix
effugiunt hic etiam tenuissima capillamenta:
modo in segregando ab aquis oleo. Illis enim
ob