337
Idem etiam
aptus est re¬
ceptaculo in
aqua, dum
spiritus for¬
tes destillan¬
tur detinen¬
do.
232 EPIST. CHYMICARVM
nobis ministrant gausapera villosa, & pilei, vn¬
de credo chymicorum filtrum dictum. Nam ex
pilis coactis in formam panni fit, quod Germa¬
ni [G]Filtz[/G] vocant; vnde vulgo traiicere est [G]Filtzi¬
liren[/G], quasi per lacernam aut penulam pilosam
agere. Colis eiusmodi interdum sustenta¬
culi loco subiicitur cribrum seu ligneum, seu
metallicum, modo nihil inde capiat peregrini
liquor. Sed mittamus cola. Alae anserum &
aliarum auium sicut & leporini pedes, pulue¬
ribus dissipandis emundandisque vasis, aut
etiam subtiliter conuerrendis calcibus inser¬
uiunt. Expurgantur adhęrentia tenacius echi¬
nis feraceis aute ferreo filo factis. Soluun¬
tur & scalpris, & limis. Itaque vides eiusmodi
instrumentorum copiosam seriem. Cultelli hi
& organa rasoria commoda sunt signis & glu¬
tini detrahendo aperiendisque commissuris, nisi
sufficiat aquae solius mador, & epithemata.
Ceree obsignationes nisi friabiles duręque
sint, calore promptè recluduntur. In friabi¬
libus diligenter cauendum est, ne quid delaba¬
tur in materiam, quam aliena re misceri nefas
est. Circulus ille plumbeus, & stramineus ali
ter, substernuntur vasis balnei, vt his innitan¬
tur; Et plumbeus quidem commodioris est vsus, qui
sua grauitate in imo vas leuius detinet. Ideo
& denticulis, seu retinaculis est instructus, qui¬
bus collo cucurbitę iniectis reuinctisque co¬
erceatur. Sunt & varia ahenorum fornacumque
tectoria seu opercula in medio perforata:
sunt