337
ANDREAE LIBAVII LIB. I. 233
sunt & vitrorum pedamenta, & grues seu
rostra ciconiarum, à quibus dependent va¬
lisa. Quos ibi vide sacculos illi referti sunt
varia ad lutandum materia. In hoc est bolus
& rubrica. In hoc scobes metallorum eli¬
matae; in aliis serramenta, flocci, cineres, vi¬
trorum pulueres, arenae, fuligines, rubigi¬
nes, calces, fimus siccatus excussusque, te¬
starum contritarum & laterum excretio¬
nes, quin & fragmenta catinorum non ab¬
iiciuntur, sicut nec scoriae. Varium praestant
vsum etiam olea, albumina, farinae, ramen¬
ta metallorum, collae, cera, resinae, pices, &
his affinia, quae vix numero comprehendas.
Vitrorum colla non rarò sunt angustiora
exilioraque quam par erat. Ea vel amplian¬
tur, vel refringuntur. Ampliatio fit cum
mollita seu ignibus seu aquis forpice exten¬
duntur explicanturque, quo pactò nosti
in officinis vitrariis poculorum spacia dila¬
tari. Aquae emollientes dicuntur fieri ex
sanguine hirci Isatide, gallio seu senecione,
cineribus vitri & aliis sine succo, sine lixi¬
uio, sine destillato effecto. Sed chymicus
tantum otii non habet. Decollatio peragi¬
tur vel per forcipem qua detruncatur par¬
tim seu frustulatim; extremitatum aspredo
corrigitur lima: vel per smirin, quod obser¬
uatur à fenestrariis; vel circulum ferreum
candentem, quo stringitur fracturae locus,
incalescitque. Dissilit autem affusa frigida
P 5
stilla¬