821
158 DE PANACEA
lor aestiuus calefacit & siccat per se sem¬
per. Interim accidit ei agenti si humidum
non est in propatulo, sed prius produ¬
cendum &c. Ita ex accidente hoc quoque
est si intercipiatur agens antequam ad fi¬
nem perueniat, vt cum liquatur plum¬
bum; ignis id verteret totum in fauillam
nisi prius subduceretur. Sed non possu¬
mus eiusmodi accidentia omnia percur¬
rere. Amvvaldi panacea non vsu vario,
non varia praeparatione, non artis regimi¬
ne, nec vllo alio accidente dicitur omnia
posse in morbis e symptomatis; sed per se¬
Omnia si percurreris accidentia; nullum ta¬
men inuenies quod assequatur illa magni¬
fica Amvvaldina.
Ridiculus est, cum de anima simplici phi¬
losophatur. Cur ergo illa non sanat sine
panacea? An exanimes sunt qui panacea
vtuntur? Anima multa agit sed vsa instru¬
mentis multis. Sed bene se res habet,
quod nec medicivtantur animatis nisi ali¬
quando ex accidente, nec Amvvaldus vn¬
quam intellexit quomodo anima opere¬
tur illa omnia.
De elementis nugas agit. Si nullam vim
patiuntur, relicta sibi per se non edunt
contrarios fructus. Nec eo modo negant
Galenici etiam panacean posse interficere
& mortem afferre pro vita.
Aliud
Solis calor.
Panacea
dissimilitu¬
do.
De anima
agente.
Elemento¬
rum foetus.