337
238 EPIST. CHYMICARVM
compositiones eiusmodi possunt fieri, ex
melle, terebinthina, resina abiegna, pice, ce¬
ra, & similibus. Qui clepersammidia coniun¬
gunt, sua quadam vtutur temperatura, non
inepta signandis vitris. Aliqui panem azy¬
mum in tenues placentas deductum affigunt.
Huius vsus potest esse cum cono & opercu¬
lis, sicut & charta mellita, aut glutine tincta¬
Vulgo miscent albumen, farinamque; & illinunt
chartae vel linteis item ad rimas. Attendet ty¬
ro ne igni liquanti admoueatur signum li¬
quescens, sicut nec adurenti combustile, &
que resolubile, vt ante monui. In aqua perstat
hoc, quod ex chirographo quodam excepi. Oui
albumen agitando in aquam limpidissimam
diducendum est. Huic ingerendus pollen ex¬
cretus, aliquantulum boli, tantundem sangui¬
nis draconis, & eiusdem cum polline quanti¬
tatis caseus albus excorticatus siccatusque &
tritus. Haec subacta illitaque panno lineo ap¬
plicantur vasi. Eidem vsui inseruiet mistura
calidae picis cum lapidum farina vel calce. Sed
haec ad alia quoque commoda est. Aceto ma¬
cerant ouorum testas: molliunt item cornua
aut testarum puluerem tragacanthi gummi
confundunt, innumeraque similia excogitant,
quibus gloriantur quidam impostores, quod
artem calleant insuendi epistolam lapidi. Ad
aquas sit aliund ex vernica liquida, calce viua
cerussaque contritis commistisque in marmo¬
re. In sicco conducit hoc, sed ne flamma fer¬