337
ANDREAE LIBAVII LIB. I. 239
feruoreve tangatur, quod fit ex creta, fimo
equino & papyro carminata. Aliud ex calce
viua & albumine, quo dicunt gluntnari par¬
tes vitrorum fractorum posse, ita vt vsum
integrorum praestent. Sed manus requiri¬
tur agilis. Ego aliquoties feci periculum fru¬
strà. Calx enim viua albumen statim coquit,
& instar gelatinae coagulat, quę postea non
amplius haeret. Conficitur aliud ex fimo asi¬
ni, vel equi, pannis & argilla. Notabis lutum
fornacarium aptius esse argilla figulina pro¬
pter tenacem pinguedinem. Itaque mun¬
datum illud à lapillis subigere soleo floccis,
paleis & similibus Non autem sustinet ignem
validum. Facilè etiam potest tolli affusa aquâ.
Nonnulli pilos admiscent. In igni valido
praestat, quod sequitur. Figulinae & arenae
partes singulae miscentur pari cineri cribel¬
lato, iungunturque aqua. Quo intensior ignis
est, èo validius haec stipantur confluxuque suo
veluti armatura vitrum includunt. Ex eius¬
modi terra vitrosa fiunt crusibula, que vides
in igni valido quasi vitrescere. Id vocatur lu¬
tum sapientiae. Vbi illitum est, siccatur, & in¬
sternitur linteis duplis triplisve, quę tamen
comburuntur tandem. Firmius conflatur ex ferri
scobe, cinere clauellato, arena puluereque la¬
terum, quae ingeruntur luto fornacario suba¬
cto cum fimo equino, aut paleis. Non autem illine
crasse solet. Puto tyronem in omnem euentum sa¬
tis instructum esse. Quid enim attinet cumulare
sterco¬