821
AMVVALDINA. 165
Ait Assyluanus aduersarios suos,
mnes excogitasse modos, vt deprehen¬
derent panaceae essentiam & praeparatio¬
nem. Vix mihi persuaserim id verum
esse; et si sit; dubito an à Galenicis tenta¬
tùm sit; Et si hoc quoque est, quid miri est,
cum Paracelsicos non pudeat a Diabolo
discere, Galenicos a famulis aliquid no¬
ticiae haurire? Sed cum vendat Amvval¬
dus puluerem copiose, isque non ita oc¬
cultatus sit vt possit latere (est enim crassa
& minime ingeniosa mistura) industriis non
opus est famulos deprauare. Quod negat
eos posse ad eius noticiam aspirare; toto
errat miser coelo. Ecce enim tibi illum? Fac
periculum in igni; fac in aqua; fac in
mni examine, probatum dabo. Oportuit
Galenicis prius igni & aqua & sensibus
interdictum. Tunc bene negasset.
Porro ait de mercurio; Si crudus noxius
est; praecipitatus vulgari modo longe est
nocentior. Non multum abest hoc a vero.
Nam cum aqua corrosiua conficitur, non
stabili pręcipitio. Redit enim ad priorem na¬
turam facili via. Corrigunt autem eum artifices
lotura & infusione, putantque dulcem fieri.
Sed medicamentum per se non erat vitu¬
perandum. Imperitus vsus odio est dignus.
Arguit & hoc modo: Si spiritus vitae ae¬
que est in carne & cute, ac in aliis partibus;
in il¬
L 3
Galenicorum
auiditas in
panacea
noscenda.
Panacea
imitatione
expressa.
Hydrargy¬
ros,
An vbi vis
adhibita